- LOTICHIUS Joh
- LOTICHIUS Joh.Petrus, Secundus a se ipso dictus, ut a patruo cogn. Abbate Monasterii Solitar. viro profundae eruditionis, se distingueret, Solitariâ Hanovicus, Francofurti Iac Macylli auditor, inde Marpurgum ac Wittembergam delatus, Melanchthoni ac Camerario innotuit. Fervente postea bello in Germania, miles aliquandiu, inter ipsa arma poesin, cui deditissimus erat, exercuit, ut ipse testatur hoc tetrasticho ad Musas:Vos quoque sum lituos inter veneratus et enses,Quodque fui vacuum tempus ab hoste dedi,De messe et tota quoque nunc haec pauca supersuntCarmina, militiae tempore facta meae.Illo finito, Ephorus quorundam ex primaria nobilitate Monspelii aliquandiu degit. Exin in Italiam transiit, ibique medica in arte Doctor renuntiatus, post reditum in Germaniam, Heidelbergae medicinam publice docuit. Obiit A. C. 1560. Aet. vix 32. sanitate eius, quae alias integra fuerat, Bononiae philtro vitiatâ: poeta post Eobanum Hessum per Germaniam clarissimus, Thuano. Eius poemata triennio post Auctoris mortem, edidit Ioach. Camerarius, de quibus vide in Elogiis Ant. Teissier P. 1. Idem Bibliothecam poeticam edidit, notante P. Frehero Theatro Viror. Erudit. Claror.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.